- ESCAETOR
- ESCAETORMagistratus apud Anglos, cuius munus erat, res in fiscum Principis quolibet iure redactas, in provinciis diligenter exquirere, et colligere: quemadmodum olim Caesariani, bona ad Principem devoluta, velut vacantia, occupabant, leg. 2. Cod. Theod. de bonis vac. A voce Escaeta, qua ut plurimum appellantur bona, praedia, immobilia vel mobilia quaevis, quae ex delicto, et forisfactura vassalli vel alio quolibet casu devolvuntur in Fiscum Domini feudi. Istiusmodi officialem in unoquoque Angliae Comitatu, qui a Magno Thesaurario annuatim constitutus, fisco militaverit, et piscatus sit, exacto vero ministerii sui anno ad idem exsequendum non fuerit receptus, habuisse Magnates aliquot, refert Spelmann. ex Statutis Henrici VIII. c. 8. apud Car. du Fresne Glossar. Ei Feudatarium adiungi consuevisse dicemus infra in Feudum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.